Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
Arcessivi, ut iusseras. 580
Cleostrata
verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
 
nescio quid se sufflavit uxori suae:
 
negavit posse, quoniam arcesso, mittere.
Lysidamvs
Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
Cleostrata
Non matronarum officiumst, sed meretricium, 585
 
viris alienis, mi vir, subblandirier.
 
i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus
 
volo accurare, mi vir.
Lysidamvs
Propera ergo.
Cleostrata
Licet.
 
iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
 
miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.— 590
[Textpart 4]
Viso huc, amator si a foro rediit domum,
Alcesimvs
qui me atque uxorem ludificatust, larua.
 
sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum.
Lysidamvs
Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti?
 
quid tibi mandavi? quid tecum oravi? 595
Alcesimvs
Quid est? 595
Lysidamvs
Vt bene vocivas aedis fecisti mihi,
← Önceki Perde 3 · 5 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme