Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis,
Lysidamvs
relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges.
 
séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit
 
fieri, id facias, quam adversere contra?
Cleostrata
Qua de re?
Lysidamvs
Rogas?
 
super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico,
 
servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo, 255
 
vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius
 
quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo,
 
cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus.
Cleostrata
Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom
 
non meminisse. 260
Lysidamvs
Quid iam? 260
Cleostrata
Quia, si facias recte aut commode, 260
 
me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.
Lysidamvs
Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet?
Cleostrata
Quía enim filio
 
nos oportet opitulari único.
Lysidamvs
At quamquam unicust,
← Önceki Perde 2 · 7 / 25 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme