Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
St, táce,
Myrrhina
Quid est?
Cleostrata
Ém.
Myrrhina
Quis est, quém vides?
Cleostrata
Vir
 
eccum ít; intro ábi, adpropera, áge amabó.
Myrrhina
Impetrás, abeo.
Cleostrata
Mox mágis cum otium mi et tibi érit, igitur
 
tecúm loquar. nunc vale.
Myrrhina
Váleas.—
[Textpart 3]
Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire,
Lysidamvs
nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie
 
habeat; cocos equidem nimis demiror, tot qui utuntur condimentis,
 
eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat. 220
 
nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram escam crédo;
 
neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur:
 
fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem.
 
hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis;
 
qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo: 225
 
myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor,
← Önceki Perde 2 · 4 / 25 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme