Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 8]
Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes: 465
Chalinvs
solet hic barbatos sane sectari senex.
Lysidamvs
Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi
 
bona multa faciam clam meam uxorem.
Chalinvs
Attatae,
 
nunc pol ego demum in rectam redii semitam.
 
hic ipsus Casinam deperit. habeo viros. 470
Lysidamvs
Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.
Olympio
Sine prius deduci. quid, malum, properas?
Lysidamvs
Amo.
Olympio
At non opinor fieri hoc posse hodie.
Lysidamvs
Potest,
 
siquidém cras censes te posse emitti manu.
Chalinvs
Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi: 475
 
iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
Lysidamvs
Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi
 
locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
 
concredui; is mihi se locum dixit dare.
Olympio
Quid eius uxor? ubi erit? 480
Lysidamvs
Lepide repperi. 480
← Önceki Perde 2 · 22 / 25 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme