Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 6]
Quid tu id curas? 385
Olympio
Quia enim metuo, né in aqua summa natet. 385
Lysidamvs
†Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere.
 
uxor, aequa.
Olympio
Noli uxori credere.
Lysidamvs
Habe animum bonum.
Olympio
Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit.
Lysidamvs
Tace.
Olympio
Taceo. deos quaeso—
Chalinvs
Vt quidem tu hodie canem et furcam feras.
Olympio
Mihi ut sortito eveniat— 390
Chalinvs
Vt quidem hercle pedibus pendeas. 390
Olympio
At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
Chalinvs
Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.
Olympio
Periisti.
Lysidamvs
Animum advortite ambo.
Olympio
Taceo.
Lysidamvs
Nunc tu, Cleostrata,
 
ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,
 
tibi permitto: tute sorti. 395
← Önceki Perde 2 · 16 / 25 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme