Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 6]
gratiam facias.
Cleostrata
At pol ego néque facio neque censeo.
Lysidamvs
Tum igitur ego sortis utrimque iam.
Cleostrata
Quis votat?
Lysidamvs
Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico. 375
 
postremo, si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus;
 
sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi.
 
vide quid scriptum est.
Olympio
Vnum.
Chalinvs
Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit.
Lysidamvs
Accipe hanc sis.
Chalinvs
Cedo. mane, unum venit in mentem modo:
 
vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua. 380
Lysidamvs
Verbero, 380
 
men te censes esse?
Cleostrata
Nulla est. habe quietum animum modo.
Chalinvs
Quod bonum atque fortunatum sit mihi—
Olympio
Magnum malum
 
tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam.
 
sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?
← Önceki Perde 2 · 15 / 25 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme