Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 5]
necessum est vorsis gladiis depugnarier.
Olympio
Quid si sors aliter quam voles evenerit? 345
Lysidamvs
Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus.
Olympio
Non ego istud verbum émpsim tittibilicio;
 
nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen
 
vidi ego dis fretos saepe multos decipi.
Lysidamvs
St, táce parumper. 350
Olympio
Quid vis? 350
Lysidamvs
Eccum exit foras 350
 
Chalinus intus cum sitella et sortibus.
 
nunc nos conlatis signis depugnabimus.
[Textpart 6]
Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.
Chalinvs
Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.
Cleostrata
Credo ecastor velle. 355
Chalinvs
At pol ego hau credo, sed certo scio. 355
Lysidamvs
Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
 
quid si propius attollamus signa eamusque obviam?
 
sequere. quid vos agitis?
Chalinvs
Adsunt quae imperavisti omnia:
 
uxor, sortes, situla atque egomet.
← Önceki Perde 2 · 13 / 25 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme