Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
de Casina certum est concedere homini nato nemini.
Lysidamvs
Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito, 295
 
et sitellam huc tecum efferto cúm aqua, et sortis.
Chalinvs
Satis placet.
Lysidamvs
Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
 
nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar.
 
ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar.
Chalinvs
Attamen
 
mi obtinget sors. 300
Lysidamvs
Vt quidem pol pereas cruciatu malo. 300
Chalinvs
Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo.
Lysidamvs
Abin hinc ab oculis?
Chalinvs
Invitus me vides, vivam tamen.—
Lysidamvs
Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt advorsae mihi?
 
iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit
 
ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem; 305
 
si non impetravit, etiam specula in sortist mihi.
 
si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam
 
eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio.
[Textpart 5]
Vna edepol opera in furnum calidum condito
← Önceki Perde 2 · 10 / 25 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme