Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
puellam exponi. adít extemplo ad mulierem
PROLOGVS
quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:
 
exorat, aufert; detulit recta domum,
 
dat erae suae, orat ut eam curet, educet.
 
era fecit, educavit magna industria, 45
 
quasi si esset ex se nata, non multo secus.
 
postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris
 
placere posset, eam puellam hic senex
 
amat efflictim, et item contra filius.
 
nunc sibi utérque contra legiones parat, 50
 
paterque filiusque, clam alter alterum:
 
pater adlegavit vilicum, qui posceret
 
sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data,
 
sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;
 
filius is autem armigerum adlegavit suom, 55
 
qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
 
futurum quod amat intra praesepis suas.
 
senis uxor sensit virum amóri operam dare,
 
propterea úna consentit cum filio.
 
ille autem postquam filium sensit suom 60
← Önceki Prologos · 3 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme