Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
vos omnes opere magno esse oratos volo,
PROLOGVS
benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
 
eicite ex animo curam atque alienum aes
 
ne quis formidet flagitatorem suom:
 
ludi sunt, ludus datus est argentariis; 25
 
tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum:
 
ratione utuntur, ludis poscunt neminem,
 
secundum ludos reddunt autem nemini.
 
aures vocivae si sunt, animum advortite:
 
comoediai nomen dare vobis volo. 30
 
Clerumenoe vocatur haec comoedia
 
graece, latine Sortientes. Deiphilus
 
hanc graece scripsit, post id rursum denuo
 
latine Plautus cum latranti nomine.
 
senex híc maritus habitat; éi est filius, 35
 
is una cum patre in illisce habitat aedibus.
 
est éi quidam servos, qui in morbo cubat,
 
immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar;
 
is servos, sed abhinc annos factum est sedecim,
 
quom conspicatust primulo crepusculo 40
← Önceki Prologos · 2 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme