Thesauros Literature Comedy Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 4]
Quin, inquam, intus hic est.
Tyndarvs
Fecisti edepol et recte et bene.
Philocrates
Nunc tibi páter hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit.
Tyndarvs
At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.
Philocrates
Meritus est. 1020
Tyndarvs
Ergo edepol merito meritam mercedem dabo. 1020
 
sed tu dic oro: pater meus tune es?
Hegio
Ego sum, gnate mi.
Tyndarvs
Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.
 
nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me
 
quasi per nebulam, Hégionem meum patrem vocarier.
Hegio
Is ego sum. 1025
Philocrates
Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius 1025
 
atque huic gravior servos.
Hegio
Certum est principio id praevortier.
 
eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes
 
tibi adimam, huic dem.
Stalagmvs
Quoi peculi nihil est, recte feceris.
Caterva
Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est,
 
neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio 1030
← Önceki Perde 5 · 7 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme