Thesauros Literature Comedy Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Sequor.—
[Textpart 2]
Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum.
Stalagmvs
Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas? 955
 
fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae,
 
neque ero umquam, ne erres: spem ponas me bonae frugi fore.
Hegio
Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.
 
sí eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam.
 
recte et vera loquere, sed neque vere neque tu recte adhuc 960
 
fecisti umquam.
Stalagmvs
Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes?
Hegio
At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.
Stalagmvs
Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi.
 
tandem ista aufer ac dic quid fers, ut feras hinc quod petis.
Hegio
Satis facundu's facundus es . sed iam fieri dicta compendi volo. 965
Stalagmvs
Vt vis fiat.
Hegio
Bene morigerus fuit puer, nunc non decet.
 
hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere.
 
sí eris verax, ex tuis rebus feceris meliusculas.
Stalagmvs
Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem?
Hegio
At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia. 970
← Önceki Perde 5 · 3 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme