Thesauros Literature Comedy Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.
Aristophontes
Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiae 600
 
cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
Tyndarvs
Audin lapidem quaeritare?
Aristophontes
Solus te solum volo,
 
Hegio.
Hegio
Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.
Tyndarvs
Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi
 
mordicus. 605
Aristophontes
Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis 605
 
neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
 
verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,
 
dum istic itidem vinciatur.
Tyndarvs
Immo enim vero, Hegio,
 
istic, qui volt, vinciatur.
Aristophontes
Tace modo. ego te, Philocrates
 
false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus. 610
 
quid mi abnutas?
Tyndarvs
Tibi ego abnuto?
Aristophontes
Quid agat, si absis longius?
← Önceki Perde 3 · 9 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme