Thesauros Literature Comedy Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.
Hegio
Quid ipsus hic? quo honore est illic?
Philocrates
Summo, atque ab summis viris.
Hegio
Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas, 280
 
quid divitiae, suntne opimae?
Philocrates
Vnde excoquat sebum senex.
Hegio
Quid pater, vivitne?
Philocrates
Vivom, cum inde abimus, liquimus;
 
nunc vivatne necne, id Orcum scire oportet scilicet.
Tyndarvs
Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.
Hegio
Quid erat ei nomen? 285
Philocrates
Thensaurochrysonicochrysides. 285
Hegio
Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.
Philocrates
Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.
 
nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.
Hegio
Quid tu ais? tenaxne pater est eius?
Philocrates
Immo edepol pertinax;
 
quin etiam ut magis nóscas: Genio suo ubi quando sacruficat, 290
 
ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur,
 
ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide.
← Önceki Perde 2 · 6 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme