Thesauros Literature Comedy Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates, 415
Philocrates
sí ego item memorem quae me erga multa fecisti bene,
 
nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius
 
tu mihi obsequiosus semper fuisti.
Hegio
Di vostram fidem,
 
hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi.
 
videas corde amare inter se. quantis lautus laudibus 420
 
suom erum servos collaudavit.
Tyndarvs
Pól istic me haud centesimam
 
partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.
Hegio
Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio
 
bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
Philocrates
Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi; 425
 
id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio,
 
me infidelem non futurum Philocrati.
Hegio
Probus es homo.
Philocrates
Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.
Tyndarvs
Istaec dicta te experiri et operis et factis volo;
 
et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo, 430
 
atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas;
← Önceki Perde 2 · 14 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme