Thesauros Literature Comedy Captivi

Captivi

Captivi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia,
Tyndarvs
neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius.
 
ne vereare, meo periclo húius ego experiar fidem,
 
fretus ingenio eius, quod me ésse scit erga se benevolum. 350
Hegio
Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis.
Tyndarvs
Volo;
 
quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo.
Hegio
Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas
 
mihi des pro illo?
Tyndarvs
Optuma immo.
Hegio
Solvite istum nunciam,
 
atque utrumque. 355
Tyndarvs
Di tibi omnis omnia optata offerant, 355
 
cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis.
 
hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret.
Hegio
Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis.
 
nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe
 
quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te? 360
Tyndarvs
Voca. 360
[Textpart 3]
Quae res bene vortat mihi meoque filio
← Önceki Perde 2 · 10 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme