Thesauros Literature Comedy Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 9]
eos égo hodie omnis contruncabo duóbus solis ictibus. 975
Chrysalvs
nunc Príamo nostro si ést quis emptor, cómptionalém senem
 
vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.
 
sed Príamum adstantem eccum ánte portam vídeo. adibo atque adloquar.
Nicobvlvs
Quóianam vox própe me sonat?
Chrysalvs
O Nicobule.
Nicobvlvs
Quid fit?
 
quíd quod te misi, écquid egísti? 980
Chrysalvs
Rógas? congredere. 980
Nicobvlvs
Gradior. 980
Chrysalvs
Optumus sum oratór. ad lacrumas coégi hominem cástigando
 
maleque dictis, quae quidem quívi comminisci.
Nicobvlvs
Quid ait?
Chrysalvs
Verbum
 
nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;
 
tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit.
 
tíbi me iussit dare, sed metuo, né idem cantent quod priores. 985
 
nosce signum. estne eius?
Nicobvlvs
Novi. libet perlegere has.
Chrysalvs
Perlege.
← Önceki Perde 4 · 27 / 34 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme