Thesauros Literature Comedy Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 8]
Rus misit pater.
Chrysalvs
illa autem in arcem ábiit aedem visere 900
 
Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi.
Cleomachvs
Abeo ad forum igitur.
Chrysalvs
Vél hercle ín malam crucem.
Cleomachvs
Hodie exigam aurum hoc?
Chrysalvs
Exige, ac suspende te:
 
ne supplicare hunc censeas tibi, nihili homo.—
 
ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro 905
 
deos immortales) ire huc intro ad filium.
Nicobvlvs
Quid eo intro ibis?
Chrysalvs
Vt eum dictis plurumis
 
castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.
Nicobvlvs
Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,
 
cave pársis in eum dicere. 910
Chrysalvs
Etiam me mones? 910
 
satin est si plura ex me audiet hodie mala,
 
quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?—
Nicobvlvs
Lippi illic oculi servos est simillimus:
 
si non est, nolis esse neque desideres;
← Önceki Perde 4 · 23 / 34 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme