Thesauros Literature Comedy Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 6]
ferratusque in pistrino aetatem conteras.
Nicobvlvs
omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.
Chrysalvs
Men criminatust? optimest: ego sum malus,
 
ego sum sacer, scelestus. specta rem modo;
 
ego verbum faciam nullum. 785
Nicobvlvs
Etiam, carnufex, 785
 
minitare?
Chrysalvs
Nosces tu illum actutum qualis sit.
 
nunc has tabellas ferre me iussit tibi.
 
orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.
Nicobvlvs
Cedo.
Chrysalvs
Nosce signum.
Nicobvlvs
Novi. ubi ipse est?
Chrysalvs
Nescio.
 
nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia. 790
 
scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio.
 
nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit;
 
pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.
Nicobvlvs
Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.—
Chrysalvs
Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat. 795
← Önceki Perde 4 · 15 / 34 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme