Thesauros Literature Comedy Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
Mnesilochus salutem dicit suo patri.
Chrysalvs
Adscribe hoc cito:
 
“Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater, 735
 
quia tibi aurum reddidi et quía non te fraudaverim.”
Pistoclervs
Mane dum scribit.
Chrysalvs
Celerem oportet esse amatoris manum.
Pistoclervs
Atque † idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito.
Mnesilochvs
Loquere. hoc scriptumst.
Chrysalvs
“Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi,
 
sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat; 740
 
et profecto se ablaturum dixit.” plane adscribito.
Mnesilochvs
Dic modo.
Chrysalvs
“Atque id pollicetur se daturum aurum mihi,
 
quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater.
 
sed, pater, vide né tibi hodie verba det: quaeso cave.”
Mnesilochvs
Loquere porro. 745
Chrysalvs
Adscribe dum etiam. 745
Mnesilochvs
Loquere quid scribam modo. 745
Chrysalvs
“Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris,
 
ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.”
← Önceki Perde 4 · 12 / 34 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme