Thesauros Literature Comedy Bacchides

Bacchides

Bacchides Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 6]
nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses mali
Mnesilochvs
facere faceres. 555
Pistoclervs
Dic modo hominem qui sit: si non fecero 555
 
ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum.
Mnesilochvs
Nequam homost, verum hercle amicus est tibi.
Pistoclervs
Tanto magis
 
dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.
Mnesilochvs
Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.
 
Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus. 560
Pistoclervs
Quid istuc est?
Mnesilochvs
Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam
 
super amica, ut mi invenires?
Pistoclervs
Fateor factum, et repperi.
Mnesilochvs
Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia
 
quibuscum haberes rem, nisi cum illa quám ego mandassem tibi
 
occiperes tute † amare et mi ires consultum male? 565
Pistoclervs
Sanun es?
Mnesilochvs
Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega.
 
perdidisti me.
Pistoclervs
Etiamne ultro tuis me prolectas probris?
← Önceki Perde 3 · 12 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme