Thesauros Literature Comedy Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 10]
Quid ego ex te audio?
Lyconides
Id quod verumst. 735
Evclio
Quid ego de te commerui, adulescens, mali, 735
 
quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
Lyconides
Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit.
Evclio
Quo modo?
Lyconides
Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio;
 
id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
Evclio
Cur id ausu'sausus es facere, ut id quod non tuom esset tangeres? 740
Lyconides
Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
 
deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.
Evclio
At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem.
Lyconides
Ne ístuc dixis.
Evclio
Quid tibi ergo meam me invito tactiost?
Lyconides
Quia vini vitio atque amoris feci. 745
Evclio
Homo audacissime, 745
 
cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
 
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
 
luci claro deripiamus aurum matronis palam,
 
post id si prehensi simus, excusemus ebrios
← Önceki Perde 4 · 10 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme