Thesauros Literature Comedy Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 5]
incommoditates sumptusque intolerabiles.
Megadorvs
nam quae indotata est, ea in potestate est viri;
 
dotatae mactant et malo et damno viros. 535
 
sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?
[Textpart 6]
Nimium lubenter edi sermonem tuom.
Megadorvs
An audivisti?
Evclio
Vsque a principio omnia.
Megadorvs
Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius,
 
si nitidior sis filiai nuptiis. 540
Evclio
Pro re nitorem et gloriam pro copia
 
qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.
 
neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi
 
opinione melius res structa est domi.
Megadorvs
Immo est quod satis est, et di faciant ut siet 545
 
plus plusque et istuc sospitent quod nunc habes.
Evclio
Illud mihi verbum non placet quod nunc habes.
 
tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam.
Megadorvs
Quid tu te solus e senatu sevocas?
Evclio
Pol ego ut te accusem merito meditabar. 550
Megadorvs
Quid est? 550
← Önceki Perde 3 · 8 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme