Thesauros Literature Comedy Aulularia

Aulularia

Aulularia Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.
Evclio
scelestiorem me hac anu certo scio 60
 
vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,
 
ne mi ex insidiis verba imprudenti duit
 
neu persentiscat aurum ubi est absconditum,
 
quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
 
nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi, 65
 
quod me sollicitat plurimis miserum modis.—
Staphyla
Noenum mecastor quid ego ero dicam meo
 
malae rei evenisse quamve insaniam,
 
queo comminisci; íta me miseram ad hunc modum
 
decies die uno saepe extrudit aedibus. 70
 
nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:
 
pervigilat noctes totas, tum autem interdius
 
quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
 
neque iam quo pacto celem erilis filiae
 
probrum, propinqua partitudo cui appetit, 75
 
queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,
 
ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram
 
longam, meum laqueo collum quando obstrinxero.
← Önceki Perde 1 · 2 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme