Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.
Amphitrvo
sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem. 1130
[Textpart 2]
Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis:
Ivppiter
nihil est quod timeas. hariolos, haruspices
 
mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,
 
multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.
 
primum omnium Alcumenae usuram corporis 1135
 
cepi, et concubitu gravidam feci filio.
 
tu gravidam item fecisti, cúm in exercitum
 
profectu's profectus es : uno partu duos peperit simul.
 
eorum alter, nostro qui est susceptus semine,
 
suis factis te immortali adficiet gloria. 1140
 
tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam
 
redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;
 
mea vi subactast facere. ego in caelum migro.—
Amphitrvo
Fáciam ita ut iubés et te oro, prómissa ut servés tua.
 
ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem. 1145
 
nunc, spectatores, Iovis súmmi causa clare plaudite.
← Önceki Perde 5 · 6 / 6

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme