Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Scio.
Amphitrvo
Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.
Bromia
Immo omnes sani sunt profecto.
Amphitrvo
At me uxor insanum facit
 
suis foedis factis. 1085
Bromia
At ego faciam, tu idem ut aliter praedices, 1085
 
Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias.
 
de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.
 
omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.
Amphitrvo
Ain tu, geminos?
Bromia
Geminos.
Amphitrvo
Di me servant.
Bromia
Sine me dicere,
 
ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios. 1090
Amphitrvo
Loquere.
Bromia
Postquam parturire hodie uxor occepit tua,
 
ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae
 
invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,
 
manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat
 
sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas. 1095
← Önceki Perde 5 · 3 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme