Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat,
Amphitrvo
neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit. 1010
 
nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia;
 
apud emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro,
 
in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras
 
sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem.
 
nunc domum ibo atque ex uxore hánc rem pergam exquirere, 1015
 
quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.
 
nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere,
 
mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae,
 
pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris.
 
aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? 1020
[Textpart 2]
Quís ad fores est?
Amphitrvo
Égo sum.
Mercvrivs
Quid ego sum.
Amphitrvo
Íta loquor.
Mercvrivs
Tibi Iúppiter
 
dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores.
Amphitrvo
Quo modo?
Mercvrivs
Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme