Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis
Ivppiter
Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.
Sosia
Iam hic ero, cum illic censebis esse me.—
Ivppiter
Actutum huc redi.
Alcvmena
Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust? 970
Ivppiter
I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.
Alcvmena
Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.—
Ivppiter
Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.
 
iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo,
 
qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe. 975
 
nunc tu divine húc fac adsis Sosia
 
(audis quae dico, tam etsi praesens non ades),
 
fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus
 
ut abigas; quovis pacto fac commentus sis.
 
volo déludi illunc, dum cum hac usuraria 980
 
uxore nunc mihi morigero. haec curata sint
 
fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis,
 
atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.
[Textpart 4]
Concédite atque abscédite omnes, dé via decédite,
Mercvrivs
nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi. 985
← Önceki Perde 3 · 7 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme