Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies.
Alcvmena
A, propitius sit potius. 935
Ivppiter
Confido fore; 935
 
nam ius iurandum verum te advorsum dedi.
 
iam nunc irata non es?
Alcvmena
Non sum.
Ivppiter
Bene facis.
 
nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:
 
capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias;
 
irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam. 940
 
verum irae si quae forte eveniunt huius modi
 
inter eos, rursum si reventum in gratiam est,
 
bis tanto amici sunt inter se quam prius.
Alcvmena
Primum cavisse oportuit ne diceres,
 
verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt. 945
Ivppiter
Iube véro vasa pura adornari mihi,
 
ut quae ápud legionem vota vovi, si domum
 
rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
Alcvmena
Ego istuc curabo.
Ivppiter
Evocate huc Sosiam;
← Önceki Perde 3 · 5 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme