Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
Ita ingenium meumst:
Alcvmena
inimicos semper osa sum optuerier. 900
Ivppiter
Heia autem inimicos?
Alcvmena
Sic est, vera praedico;
 
nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
Ivppiter
Nimis iracunda es.
Alcvmena
Potin ut abstineas manum?
 
nam certo, si sis sanus aut sapias satis,
 
quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, 905
 
cum ea tú sermonem nec ioco nec serio
 
tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.
Ivppiter
Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror,
 
et id huc revorti uti me purgarem tibi.
 
nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius, 910
 
quam postquam audivi ted esse iratam mihi.
 
cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.
 
non edepol quo te esse impudicam crederem;
 
verum periclitatus súm animum tuom,
 
quid faceres et quo pacto id ferre induceres. 915
 
equidem ioco illa dixeram dudum tibi,
← Önceki Perde 3 · 3 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme