Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem,
Sosia
ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.
Amphitrvo
Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time.
Alcvmena
Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror. 675
Amphitrvo
Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,
 
quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat,
 
quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.
 
valuistin usque? exspectatun advenio?
Sosia
Haud vidi magis.
 
exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem. 680
Amphitrvo
Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.
Alcvmena
Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia
 
sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris
 
quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?
 
atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris? 685
Amphitrvo
Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.
Alcvmena
Cur negas?
Amphitrvo
Quia vera didici dicere.
Alcvmena
Haud aequom facit
 
qui quod didicit id dediscit. an periclitamini
← Önceki Perde 2 · 9 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme