Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Meus vir hic quidem est. 660
Amphitrvo
Séquere hac tu me. 660
Alcvmena
Nam quid ille revortitur 660
 
qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens
 
atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?
 
ecastor med haud invita se domum recipit suam.
Sosia
Amphitruo, redire ad navem meliust nos.
Amphitrvo
Qua gratia?
Sosia
Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus. 665
Amphitrvo
Qui tibi nunc istuc in mentemst?
Sosia
Quia enim sero advenimus.
Amphitrvo
Qui?
Sosia
Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
Amphitrvo
Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo.
Sosia
Ei perii miser.
Amphitrvo
Quid tibi est?
Sosia
Ad aquam praebendam commodum adveni domum,
 
decumo post mense, ut rationem te putare intellego. 670
Amphitrvo
Bono animo es.
Sosia
Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,
← Önceki Perde 2 · 8 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme