Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc videor
Sosia
tibi locutus esse?
Amphitrvo
Vah,
 
ápage te a me. 580
Sosia
Quíd est negoti? 580
Amphitrvo
Péstis te tenet.
Sosia
Nám quor istuc
 
dicis? equidem valeo et salvos
 
sum recte, Amphitruo.
Amphitrvo
At te ego faciam
 
hodie proinde ac meritus es,
 
ut minus valeas et miser sis,
 
salvos domum si rediero: iam
 
sequere sis, erum qui ludificas 585
 
dictis delirantibus, 585
 
qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,
 
nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
 
possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;
 
quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.
Sosia
Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono, 590
← Önceki Perde 2 · 3 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme