Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.
Alcvmena
Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet. 820
 
tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.
Amphitrvo
Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?
Sosia
Propemodum.
Amphitrvo
Cenavin ego heri in navi in portu Persico?
Alcvmena
Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.
Sosia
Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est 825
 
Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen
 
tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.
 
nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,
 
certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.
Amphitrvo
Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem. 830
Alcvmena
Per supremi regis regnum iuro et matrem familias
 
Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,
 
ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore
 
contigit, quo me impudicam faceret.
Amphitrvo
Vera istaec velim.
Alcvmena
Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere. 835
Amphitrvo
Mulier es, audacter iuras.
← Önceki Perde 2 · 20 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme