Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.
Amphitrvo
Tun me heri advenisse dicis?
Alcvmena
Tun te abiisse hodie hinc negas?
Amphitrvo
Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.
Alcvmena
Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi 760
 
dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras?
Amphitrvo
Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui
 
itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi
 
dixit?
Alcvmena
Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu
 
pateram. 765
Amphitrvo
Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia, 765
 
qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,
 
nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.
Sosia
Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.
Amphitrvo
Quid hoc sit hominis?
Alcvmena
Vin proferri pateram?
Amphitrvo
Proferri volo.
Alcvmena
Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras, 770
 
qua hódie meus vir donavit me.
← Önceki Perde 2 · 15 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme