Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Et te quoque etiam, Sosia.
Sosia
Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;
 
verum non est puero gravida.
Amphitrvo
Quid igitur?
Sosia
Insania.
Alcvmena
Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium. 720
 
verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit:
 
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
Sosia
Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,
 
ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
Amphitrvo
Tu me heri hic vidisti? 725
Alcvmena
Ego, inquam, si vis decies dicere. 725
Amphitrvo
In somnis fortasse.
Alcvmena
Immo vígilans vigilantem.
Amphitrvo
Ei misero mihi.
Sosia
Quid tibi est?
Amphitrvo
Delirat uxor.
Sosia
Atra bili percita est.
 
nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
Amphitrvo
Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?
← Önceki Perde 2 · 12 / 22 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme