Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
illic homó hoc dé umero volt pallium detexere.
Mercvrivs
Timet homo: deludam ego illum. 295
Sosia
Perii, dentes pruriunt; 295
 
certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.
 
credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
 
fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
 
oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est.
Mercvrivs
Clare advorsum fabulabor, ut hic auscultet quae loquar; 300
 
igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum.
 
agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis:
 
iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor
 
in soporem collocastis nudos.
Sosia
Formido male,
 
né ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia; 305
 
quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat:
 
metuo ne numerum augeam illum.
Mercvrivs
em, nunciam ergo: sic volo.
Sosia
Cingitur: certe expedit se.
Mercvrivs
Non feret quin vapulet.
Sosia
Quis homo?
← Önceki Perde 1 · 8 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme