Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te.
Alcvmena
Sentio,
 
nam qua nocte ad me venisti, eadem abis.
Ivppiter
Cur me tenes?
 
tempus est: exire ex urbe prius quam lucescat volo.
 
nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est,
 
Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu, 535
 
Alcumena, tibi condono.
Alcvmena
Facis ut alias res soles.
 
ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.
Mercvrivs
Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst.
Ivppiter
Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
Alcvmena
Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea. 540
Ivppiter
Faciam ita ut vis.
Mercvrivs
Ex amore hic admodum quam saevos est.
Ivppiter
Numquid vis?
Alcvmena
Vt quom absim mé ames, me tuam te absente tamen.
Mercvrivs
Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam.
Ivppiter
Abi prae, Sosia,
 
iam ego sequar. numquid vis?
← Önceki Perde 1 · 23 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme