Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
habéndum et ferúndum hoc onúst cum labóre. 175
Mercvrivs
Satiúst me queri íllo modó servitútem:
 
hodié qui fuerim líber,
 
eúm nunc potívit patér servitútis,
 
hic qui verna natus est queritur.
Sosia
Sum véro verna vérbero: num número mi in mentém fuit, 180
 
dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui?
 
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,
 
aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe,
 
quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
Mercvrivs
Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat. 185
Sosia
Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium
 
sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi.
 
victores victis hostibus legiones reveniunt domum,
 
duelló exstincto maximo atque internecatis hostibus.
 
quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera, 190
 
id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est
 
imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime.
 
praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos
 
regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom.
← Önceki Perde 1 · 2 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme