Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum. 340
Mercvrivs
Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris?
Sosia
Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus?
Mercvrivs
Servosne es an liber?
Sosia
Vtcumque animo conlibitum est meo.
Mercvrivs
Ain vero?
Sosia
Aio enim vero.
Mercvrivs
Verbero.
Sosia
Mentiris nunc.
Mercvrivs
At iam faciam ut verum dicas dicere. 345
Sosia
Quid eo est opus? 345
Mercvrivs
Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris?
Sosia
Húc eo, eri iussu, eius sum servos. numquid nunc es certior?
Mercvrivs
Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam.
Sosia
Haud potes:
 
bene pudiceque adservatur.
Mercvrivs
Pergin argutarier?
 
quid apud hasce aedis negoti ést tibi? 350
Sosia
Immo quid tibi est? 350
Mercvrivs
Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat.
← Önceki Perde 1 · 11 / 24 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme