Thesauros Literature Comedy Amphitruo

Amphitruo

Amphitruo Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
hoc quoque etiam mihi pater in mandatis dedit,
Mercvrivs
ut conquaestores fierent histrionibus:
 
qui sibi mandasset delegati ut plauderent
 
quive quo placeret alter fecisset minus,
 
eius órnamenta et corium uti conciderent. 85
 
mirari nolim vos, quapropter Iuppiter
 
nunc histriones curet; ne miremini:
 
ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
 
quid? admirati estis? quasi vero novom
 
nunc proferatur, Ióvem facere histrioniam; 90
 
etiam, histriones anno cum in proscaenio hic
 
Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit.
 
praeterea certo prodit in tragoedia.
 
hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget,
 
et ego una cum illo. nunc vos animum advortite, 95
 
dum huius argumentum éloquar comoediae.
 
Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus
 
Amphitruo, natus Argis ex Argo patre,
 
quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
 
is nunc Amphitruo praefectust legionibus, 100
← Önceki Prologos · 5 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme