Perde 5
[Textpart 4]
Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda:
DEMEA.
Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia;
Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum.
Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet
875
Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos
Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia.
Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiem
Blande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat.
Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:
880
Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.
Deerit. Id mea minime refert qui sum natu maximus.
[Textpart 5]
Heus, Demea, rogat frater ne abeas longius.
DEMEA
Quis homo? O Syre noster salve: quid fit? quid agitur?
DEMEA
Optime est. Iam nunc haec tria primum addidi
885
Praeter naturam: O noster! quid fit? quid agitur?
Servum haud illiberalem praebes te; et tibi