Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 5

[Textpart 3]
Ego sentio—
MICIO
Ah, pergisne?
DEMEA
Iam iam desino.
MICIO
I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem. 855
[Textpart 4]
Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit
DEMEA.
Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi,
 
Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias,
 
Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies:
 
Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc 860
 
Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi
 
Facilitate nihil esse homini melius neque clementia.
 
Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere.
 
Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis,
 
Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus: 865
 
Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant.
 
Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax,
 
Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii,
 
Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimum
 
Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam. 870
 
Nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab his fero,
← Önceki Perde 5 · 7 / 18 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme