Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 5

[Textpart 3]
Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea,
MICIO
Signa insunt ex quibus coniectura facile fit,
 
Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere,
 
Hoc licet impune facere huic, illi non licet; 825
 
Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:
 
Quae ego illis inesse video, ut confidam fore
 
Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco
 
Vereri, inter se amare: scires liberum
 
Ingenium atque animum; quovis illos tu die 830
 
Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen
 
Omissiores paullo. O noster Demea,
 
Ad omnia alia aetate sapimus rectius:
 
Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus;
 
Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est: 835
 
Quod illos sat aetas acuet.
DEMEA
Ne nimium modo
 
Bonae tuae istae nos rationes, Micio,
 
Et tuus iste animus aequus, subvertant.
MICIO
Tace:
 
Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi:
← Önceki Perde 5 · 5 / 18 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme