Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 5

[Textpart 3]
Quando ego tuum non euro, ne cura meum.
MICIO
Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est;
 
Communia esse amicorum inter se omnia. 805
DEMEA
Facete! nunc demum istaec nata oratio est.
MICIO
Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.
 
Principio, si id te mordet, sumtum filii
 
Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites:
 
Tu illos duos olim pro re tollebas tua, 810
 
Quod satis putabas tua bona ambobus fore,
 
Et me tum uxorem credidisti, scilicet,
 
Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine:
 
Conserva, quaere, parce: fac quam plurimum
 
Illis relinquas: gloriam tu istam obtine. 815
 
Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.
 
De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,
 
Id de lucro putato esse omne. Haec si voles
 
In animo vere cogitare, Demea,
 
Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam. 820
DEMEA
Mitto rem: consuetudinem ipsorum.
MICIO
Mane:
← Önceki Perde 5 · 4 / 18 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme