Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 5

[Textpart 2]
Nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum
SYRUS
Aliquo abeam, atque edormiscam hoc villi? Sic agam.
[Textpart 3]
Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata,
MICIO
Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores?
DEMEA
Hei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar? 790
 
O coelum, O terra, O maria Neptuni!
MICIO
Em tibi:
 
Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet:
 
Paratae lites; succurrendum est.
DEMEA
Eccum adest
 
Communis corruptela nostrum liberum.
MICIO
Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi. 795
DEMEA
Repressi, redii: mitto maledicta omnia:
 
Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit,
 
Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,
 
Neve ego tuum? responde.
MICIO
Factum est; non nego.
DEMEA
Cur nunc apud te potat? cur recipis meum? 800
 
Cur emis amicam Micio? Numqui minus
 
Mihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi?
← Önceki Perde 5 · 3 / 18 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme