Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 5

[Textpart 9]
Si quidem 970
MICIO
Tu vis, Syre, eho accede huc ad me: liber esto.
SYRUS
Bene facis.
 
Omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea.
DEMEA
Gaudeo.
AESCHINUS
Et ego.
SYRUS
Credo: utinam hoc perpetuum fiat gaudium,
 
Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam.
DEMEA
Optimam quidem mulierem. 975
SYRUS
Et quidem tuo nepoti, huius filio, 975
 
Hodie primam mammam dedit haec.
DEMEA
Hercle vero serio,
 
Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet.
MICIO
Ob eam rem?
DEMEA
Ob eam. Postremo a me argentum quanti est sumito.
SYRUS
Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant.
MICIO
Syre, processisti hodie pulchre. 980
DEMEA
Si quidem porro, Micio, 980
 
Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu
 
Dederis unde utatur; reddet tibi cito.
← Önceki Perde 5 · 16 / 18 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme