Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 5

[Textpart 8]
Gaudeo.
DEMEA
Suo sibi gladio hunc iugulo.
[Textpart 9]
Factum est quod iussisti, Demea.
DEMEA
Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia 960
 
Iudico Syrum fieri esse aequum liberum.
MICIO
Istunc liberum?
 
Quodnam ob factum?
DEMEA
Multa.
SYRUS
O noster Demea, edepol vir bonus es.
 
Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo;
 
Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia.
DEMEA
Res apparet. Et quidem porro haec; obsonare cuni fide, 965
 
Scortum adducere, apparare de die convivium;
 
Non mediocris hominis haec sunt officia.
SYRUS
O lepidum caput!
DEMEA
Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fuit,
 
Hic curavit: prodesse aequum est: alii meliores erunt:
 
Denique hic vult fieri. 970
MICIO
Vin tu hoc fieri? 970
AESCHINUS
Cupio. 970
← Önceki Perde 5 · 15 / 18 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme