Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 5

[Textpart 1]
Edepol, Syrisce, te curasti molliter,
SYRUS
Lauteque munus administrasti tuum. 765
 
Abi. Sed postquam intus sum omnium rerum satur,
 
Prodeambulare huc libitum est.
DEMEA
Illud sis vide
 
Exemplum disciplinae.
SYRUS
Ecce autem hic adest
 
Senex noster. Quid fit? quid tu es tristis?
DEMEA
Oh scelus.
SYRUS
Ohe, iam tu verba fundis hic, sapientia? 770
DEMEA
Tu si meus esses—
SYRUS
dis quidem esses, Demea,
 
Ac tuam rem constabilisses.
DEMEA
exemplum omnibus
 
Curarem ut esses.
SYRUS
Quamobrem? quid feci?
DEMEA
Rogas?
 
In ipsa turba, atque in peccato maximo,
 
Quod vix sedatum satis est, potasti scelus, 775
 
Quasi re bene gesta.
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 18 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme