Thesauros Literature Comedy Adelphi

Adelphi

Adelphi Terence

Perde 4

[Textpart 3]
Bene facis.
HEGIO
Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodo 605
 
Suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;
 
Propter suam impotentiam se semper credunt negligi;
 
Quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est.
MICIO
Et recte et verum dicis.
HEGIO
Sequere me ergo hac intro.
MICIO
Maxime.
[Textpart 4]
Discrucior animi: 610
AESCHINUS.
Hocine de improviso mali mihi obiici
 
Tantum, ut neque quid de me faciam neque quid agam certum siet!
 
Membra metu debilia sunt; animus timore
 
Obstipuit: pectore consistere nil consili
 
Quit. Vah! quomodo me ex hac expediam turba? Tanta nunc 615
 
Suspicio de me incidit;
 
Neque ea immerito: Sostrata credit mihi me psaltriam hanc emisse.
 
Id anus mihi indicium fecit.
 
Nam ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, ubi eam vidi ilico
 
Accedo, rogito Pamphila quid agat, iam partus adsiet; 620
 
Eone obstetricem arcessat. Illa exclamat, Abi, abi iam, Aeschine.
← Önceki Perde 4 · 8 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme